- FLAGELLUM
- FLAGELLUMlemma Mart. l. 14. Apopn. Epigr. 55.Proficies nibil, hoc caedas licet usqueve flagello,Si tibi purpureo de grege currit equus.Ubi de equis purpureae factionis in Circensibus. Nempe flagellum aurigarum est. Unde Lunae auriganti id adscriptum ad Hom. Hymn. et Pap. Stat. Theb. l. 8. v. 274. quorum hic similiter de Aurora eleganter, Idem l. 5. Sylv. 4. v. 9.---- toties nostros Titonia questusPraeterit, et gelido spargit miserata flagello,Idem Somno virgam alibi tribuit etc. Eo autem populum venerabantur olim Aurigae, in Circensibus, eius plausum captantes. Cum enim Vetr. dextram manum in adoraudo ad os referrent: aurigae, qui dextrâ flagellum tenebant, flagellum ipsum osculabantur sicque adorobant. Dio in Caracallo, de eius autigationibus loquens, προσεκύνει καὶ αὐτοὺς, inquit, κατωθεν τῇ μάςιγι καὶ χρυσοῦς, ὥςπερ τις τῶ ταπεινοτάτων, ἤτει, i. e. Agonothetas flageloo venerabamur: hoc nempe est, προσκυνεῖν τῇ χειεὶ, mann venerari. Idem in Avito, Ε᾿θεῶντο δὲ ἀυτὸν ἁρματηλατοῦντα καὶ χρυσοῦς---αἰτοῦντα, τοὺς δὲ ἀγωνοθέτας καὶ ςρατιώτας προσκυνοῦντα etc. Salmas. ad vopisc. in Probo. Porro flagellis grana exteri mos iam vetus, de quo vide infrâ, ubi de variis modis Vetr. excutiendi Grana. Indi vero et in bello flagella quatiebant olim rubae loco, Suid. iisque aerem et tympana verberantes, in hostes irruebant. Vide Alex. ab Alexandro Genial. Dier. l. 4. c. 2. et infra in voce Mars. De eorum in suppliciis ussu, vide dicta dicendave etc. Diminut. est. a flagrum, Gr. βλαςὸς, quia flatu agitatur, de quo mox. Hinc Flagellatores, de qua voce praeter dicta vide C. du Fresne d. l. et infra in voce Tritae: uti de flagellis crinium, nobilitatis apud vetr. Francos insigni, supra in Criniti.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.